Liber Exodus*

Caput 16: Versus 4

Ecce pluam,etc.ORIG., homil. 8 in Exod.Vellem primo super hanc scripturam cum Judaeis habere sermonem, quibus credita sunt eloquia Dei, quid illis videatur de eo quod dicit:Sex diebus continuis colligetis, die autem sexta duplum.Apparet ergo sextum diem nominari qui ante sabbatum ponitur; sabbatum autem septimus dies est. Quaero ergo qua die coepit manna dari? et volo comparare Dominicam nostram cum sabbato Judaeorum. Ex Scriptura enim apparet quia die Dominica primum datur manna, sex diebus continuis collectum; septima, quae est sabbatum, cessatur. Quia ergo in die Dominica pluit Deus manna, et non in sabbato, intelligant Judaei jam tunc praelatam esse Dominicam nostram suo sabbato; et indicatum est quod non in ipso Dei gratia ad eos descenderit de coelo, et panis coelestis, qui est sermo Dei, ad eos non pervenerit; unde Ose. 3:Diebus multis sedebunt filii Israel sine rege, sine principe, sine hostia, sine sacrificio, sine sacerdote.In nostra autem Dominica semper Dominus pluit manna, id est coelestia verba quae nobis laeta sunt. Illi infelices suspirant etiam manna sicut patres eorum, et non merentur accipere; non enim possunt manducare quod est minutum sicut semen coriandri, et candidum sicut pruina. Nihil enim in verbo Dei minutum, subtile et spirituale sentiunt, sed totum pingue et crassum.Incrassatum est enim cor populi hujus.Interpretatio quoque nominis hujus hoc sonat. Manna enim interpretaturQuid est hoc?Ipsa vis nominis ad discendum invitat, ut cum audis legem Dei recitari, inquiras semper et dicas doctoribus,Quid est hoc?Tu ergo si vis manducare manna, et suscipere verbum Dei, scito minutum esse et valde subtile, sicut semen coriandri: habet enim aliquid oleris quo nutrire et recreare possit infirmos.Infirmus enim olus manducatRom. 14.. Habet enim aliquid et rigoris, et ideo ut pruina; candoris autem et dulcedinis plurimum. Quid est candidius, splendidius eruditione divina? quid dulcius, suavius eloquiis Dei, quae sunt super mel et favum?Panes.Manna scilicet: locutio est qua panis pro alimento ponitur; amat autem Scriptura pluraliter magispanesquam singulariter dicerepanem.Ut tentem.Tentatio ista probatio est, non ad peccatum seductio; nec ideo probantur, ut Deus non noverit: sed ipsos ipsis ostendit quo humiliores fiant ad petendum adjutorium et ad noscendam Dei gratiam.
(* Traductions européennes)